II . Urkunden und Ueberlieferungen . Urkunden zur Geschichte des Klosters Schönthal . Aus den Orginalien mitgetheilt von Ottmar Schönhath . 1. Abt Siegfried von Maulbronn bietet dem Kloster Kaisersheim die Paternität über Klofter Schönthal an . * ) Venerabili Patri et in Christo mihi carissimo domino Abbati de Caesarea Sifridus dictus Abbas de Mulebrun orationes devotas et cum debita reverentia plenitudinem omnis boni . Non mediocre plane judicium est gerere , quod secundum Philosophum beneficiorum memminerit acceptorum , seque eorundem largitori per effectum operis gratiarum actionum recognoverit debitorem . Audientes ergo affectu pietatis vos moneri , filiam nostram monasterii videlicet speciosae vallis , eidem condolendo super eo , quod in temporalibus irrecupe rabiliter sit collapsa , et fluentibus desideriis vos incendere manum , scilicet ad resurgendum porrigere adjutorium ; ex hoc ipso perpendimus gratiam divinam in vobis exuberare , quae vobis non solum in tem poralibus , verum et in spiritualibus benedictionem contulit copiosam , cui conceptum propositum persequentes , gratiarum actiones refertis vberes et condignas . Quia vero monasterium nostrum Mulenbrun visitante nos in ira sua Altissimo , tot et tantis tribulationibus sub jacet et pressuris , ut periculum minari videatur quodamodo pereundi . Cujus occasione spes nostra negotiis et curis distrahitur infinitis , ita que predictae filiae nostrae ad subueniendum effectuose uel consu * ) Ueber das , was diese und die folgenden Urkunden enthalten , vergleiche Chronik des Kloster Schönthal von O. Schönhuth , S. 39 -- 40 . 6