Cap . 1. De peccato in genere . Dub . 1 . 3 „ næ , motus carnis , etiam usque ad effusionem seminis ; sive ,, externus ac violentus , v.g. stuprum virgini per vim illatum . 2. „ Defectu secundæ conditionis , subinde a peccato ex „ cusantur vehementissimi motus iræ aut concupiscentiæ , quibus usus rationis perturbatur et libertas tollitur . 3. „ Defectu tertiæ non peccat , qui die jejunii , de præ ,, cepto nihil cogitans , coenat vel carnes comedit , etsi adver „ tat eas sibi delectabiles ; item , qui lapidem projicit per ,, fenestram , non advertens periculum læsionis ; vel qui con ,, tractum usurarium celebrat , non advertens esse talem , Sanch . ( 1 ) , Reg . ( 2 ) . 4. ,, Damna et eventus , ( licet alioqui frequentes ) ex ebrie „ tate secuti et nullo modo prævisi , inculpabiles sunt , quia „ nec in se , nec in causis sunt liberi . Sunt vero culpabiles , „ si sint prævisi , nec diligentia sufficiens ex præscripto pru ,, dentiæ sit adhibita , ne sequerentur : ea vero adhibita , etsi „ postea evenient , culpa vacant : uti etiam , quando juxta loci ,, et temporis circumstantias non apparet periculum mali , ,, ideoque nulla cautela est adhibita . Ita Vasq . ( 3 ) Quibus ,, conformiter Less . ( 4 ) docet , si negligentia , ebrietatem aut ,, eventus ex ea sequi solitos præcavendi , fuerit tantum „ venialis , etiam mala , quæ prævideri poterant , tantum venialia fore ; quia , cum non in se , sed tantum in causa sint „ libera , non possunt habere majorem culpam , quam ipsa 3 . Circa advertentiam et consensum requisitum ad peccatum , aliqua necessaria adnotemus . Et I. circa advertentiam intellectus Notandum 1. , quod modus , quo peccatum perficitur , hic est : Primo objectum repræsentatur sensibus , et sua delec tabilitate physica commovet appetitum sensitivum . Deinde intellectus ad illud et ad suam malitiam advertit . Demum yoluntas in illud sic cognitum consentit . Notandum 2. , quod intellectus duplici modo advertere potest , vel plene , nimi rum , quando nos mente expedita discernimus , vel semi plene , quando rem cognoscimus , mente non plene expedita , quia forte sumus vel semidormientes vel semiebrii vel alio distracti . Potest autem intellectus rapi a delectabili ( 1 ) 1. 1. c . 16. 11. 21 . ( 2 ) L. 15. n . 75 . ( 3 ) 1. 2. d . 124 . ( 4 ) lib . 4. c . 3 . scausa . “ c . 2 . 1 *