JOH . CAJUS . 371 quassantur omnia et commiscentur . Quo fit , ut vinum id aërea levitate floris in duplum rarescat et virtute grotae se excellenter purget . Est autem grota apozema ex bunae fresae crassamento ( unde nomen habet ) et liquore jam ante e buna , aqua fervente perfusa , defluente , ad spissitudinem excoctis . Dulcedinem id habet defruti et animam praebet Alae . Ita ad horas 24 , cum in motu naturali Ala fuerit , agitante calore , potentia bunae , et vi floris atque grotae , in cupas , seu cados ligneos circulis cinctos , antequam faex residat , refunditur , et in cellis vinariis subterraneis ( quod fri gore melius conservatur ) reconditur ; sed sapore jam suavi , non ut ante , dulci : ita libet cum Macrobio inter haec distinguere . In iis cupis apertis ubi aliquamdiu quieverit , secretio partium fit , ut in vino ampelite , et faexima , flos summa petit , innatatque ut spuma , et superfluit , Ala in medio pura consistit . Quod superfluit , vase excipitur , et ad compositiones alae similes , atque ad conciliandam panibus levitatem , ciborumque apparatum accommodatur . Quod spumae a motu superest , incumbitque Alae jam quietae , id eam conservando est , dum ab externis injuriis defendit , et innatam vim atque animam continet . Indicio est , quod cui detractus flos ille est , statim emoritur et vapescit : contra , illo superstite , ni aestas oberit , ad extremum senium ( quod tempus est alii menstruum , alii bimestre , alii trimestre , alii annuum , prout plus minusve excoqua tur ) perdurat sapida . Rursum si florem addas cui prius demptus fuit , videtur ea reviviscere , et novas vires acquirere . Cupae statim ut infunditur Ala , ideo non obturantur , quod nondum sedatus mo tus est , quodque alioquin iniquo loco rarescente Ala , cupae rumpe rentur . Ita Ala fit . Bera eisdem fere modis componitur , nisi quod lupus salictarius cum primo bunae liquore sine grota decoquitur . Quod si quis paulum tritici et ejus crudi , potentiae colorisque gra tia ( quod fere fit ) admiscet , id praeter legitimum necessariumque conficiendi modum est nostrae Alae atque Berae , et commendandi causa adhibitum ; etsi non sum nescius et olim apud Iberos qui Occidentem spectant et Britannos priscae aetatis , referente Diosco ride 36 ) , ex tritico fuisse potum Zytho et curmiti 37 ) similem , et nunc quoque apud Germanos esse , sed ab hoc longe diversum ; ut et apud Pictos ( qui inter Anglos et Scotos medium locum tenebant ) 36 ) De mat . med . II . 109. p . 125. ed . Sarac . - G. 37 ) Leg . ,, curmi . " Est enim vox indeclinabilis . G. 24 *