72 I rabilem , sic cerevisiam condiunt , atque vetustati aptam reddunt . Quid inde ? Priora zythi genera et sapore , et crassitudine ab Anglorum ala propius ab fuisse putanda sunt . 1 3 Alae descriptio . Quod ut recte intelligatur , Jo . CATI 85 ) descriptio nem satis accuratąm , perspicuam , elegantem , adscri bere liceat . „ Hordeum , inquit ille , aqua perfunditur , atque ad aliquot dies maceratur , donec intumescat , et altero suo fine fatiscat germinetque , tum , emissa omni aqua per cisternae fundum , ut inutili , eximitur hor deum . Id per solum tenuiter spargitur , et bis die ver titur . Ita et omnis humor elabitur , nec acervo pu tredo concipitur , nec mucorem hordeum contrahit , Po . sito iam omni humore , quod paucis fit diebus , para tur concameratus fornax , ( bunarium dici potest ) qui ignem admittit , sed non reddit , nisi qua recipit , spi ramenta tamen quaedam undique per sua latera ita habet certis intervallis disposita , ut ad superiora ca lor facile possit commeare . Tornax ille ut est rotun dus , ita pariete in quadratum exstructo undique et duo pedes altiori , quam est fornax , cingitur . Per eius anibitum tenduntur crates ligneae , et super eas ciliciuni id hordeum tenuiter sparsum , quo calor per spira menta erumpens ad singula grana pertingat , accipit . Istis rite peractis , in fornace focus lentus et aequalis incenditur , et donec ad plenum siccatum fuerit hor deum , perennis alitur . Interea saepius die vertitur , quo aequabiliter siccetur . Cum siccatum probe fuerit , , , 1 85 ) Lib . cit . p . 44 , seq . cf. CARDAN . de subtilit . 1. c . undo suam descriptionem sumsit GRATAROL . de vino , c . 24. P. 239 . Habet etiam conficiendi modum T. , Willis , de ferment . c.7 . p . 52. Opp , ed . Geuer ,