ILLUSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINO PAULO CULLEN ARCHIEPISCOPO DUBLINENSI HIBERNIAE PRIMATI S. SEDIS APOSTOLICAE DELEGATO ETC. ETC. S. P. D. AUGUSTINUS THEINER Suavissima adhuc illorum dierum recordatio me tenet , cum Tibure feriis aestivis simul una commorantes , mutuis alternisque sermonibus per amoena viarum inambulan tes mirifice delectabamur . Qui autem Hibernorum collegio , ibidem tunc temporis rust canti , praeeras , iuvenes enim illos in spem Hibernensis Ecclesiae succrescentes iamdudum in Urbe ad omnem virtutum genus pro tua sapientia rite excolebas , facile de his , quae ad institutum tuum pertinere arbitrareris , mecum ita colloquebaris , ut sermo ad tuae patriae res fortunasque evolvendas sponte dilaberetur . Et sane quo amoris ac doloris sensu animum utriusque nostrum affici aequum erat , cum historicas illius gentis vicis situdines , quod ad Religionem potissimum attinet , mente relegeremus , et praesentia ma lorum intueremur . Quis enim satis demiretur incredibilem illam pietatem immobilemque in catholica fide profitenda constantiam a maioribus acceptam , in qua adeo fixas a primis usque temporibus Hibernenses egerunt radices , ut nullis unquam motibus labe factari vel dimoveri potuerint , cum vel contra tyrannicas leges , vel perversorum homi num vim ac versutias illis perpetuo dimicandum ? Id vero quam gloriose contigerit , te statur in primis historia , testes deinde maiores nostri ac nosmetipsi , testes denique uni versae Europae nationes , quarum uno ore gens Hibernica spectaculum fortitudinis prae dicatur ; ita ut ferme illa inter ceteras , quae Christiano nomine censentur , martyrum natio haberi et dici iure mereatur . Hinc profecto , ut reor , vehemens illa in te suborta cupiditas , quam mihi saepius significabas , rogansque stimulos addebas , ut nempe in unum collecta historica monu menta ad istam tuam patriam pertinentia , et in secretioribus Vaticanis tabulariis hacte nus asservata in lucem ederentur , utpote qui acerrimo quo polles iudicio probe intelli geres , quanti Ecclesiae Hibernensis interesset . Nunquam , fateor , amicorum dulcissime , quod tibi erat in optatis sum oblitus , cum ad idem praeterea memet ipsum vehementer ingenio ferri ac rapi quodammodo sentirem , pro ea voluntate , qua semper tuos non minus pietate quam calamitatibus insignes cives sum prosecutus , et prosequar , dum vita manebit .